Registro n. 10 precedente | 636 di 1018 | successivo

636. Francesco Sforza al capitano di giustizia 1452 settembre 11 Quinzano d'Oglio

Francesco Sforza vuole che il capitano di giustizia, sentite le parti, renda giustizia sommaria alle sorelle monzesi Marta e Maddalena, in modo che conseguano quanto loro spetta dagli illegittimi detentori dei loro beni e dai debitori, indicati nella supplica di Giorgio de Campariis, rispettivamente curatore e tutore delle due sorelle.

Capitaneo iustitie.
Causas, in inclusa supplicatione Georgii de Campariis et curatoris Marte, uxoris tamborenii nostri, et tutoris Magdalene, sororum de Modoetia, recitatas attendentes, contentamur et volumus et vobis committimus quatenus, habitis partibus, tam contra bonorum illicitos detentores, quam debitores in supplicatione memoratos, ius faciatis summarie simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, taliter quod ius et debitum suum omni cum celeritate possibili reportent et assequantur nec in sumptibus frustrentur vel incommodis, cum [ 105r] inhabiles ad litigandum esse dicantur. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die undecimo septembris 1452.