Registro n. 10 precedente | 657 di 1018 | successivo

657. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 settembre 19 Quinzano d'Oglio

Francesco Sforza vuole che il podestà di Cremona faccia avere alla milanese Violante Terzaghi, vedova di Giovanni de Platea, quanto le spetta, sia di abiti che di alimenti.

Potestati Cremone.
Supplicatum est nobis parte Violante de Terzago de civitate nostra Mediolani, relicta quondam Iohannis de Platea, in forma presentibus inclusa: eius autem attenta continentia, maxime quia supplicantis iura confoveri omni ex parte disponimus, cum mulier sit ibi forensis et vidua, mandamus tibi et volumus quatenus summarie, et ullo penitus absque litigio temporisque dilatione provideas quod supplicans et vestes et debita sibi alimenta assequatur, ex et de bonis et dictis per dictum quondam Iohannem, frivola quavis exceptione remota, providendo etiam quod in qualibet sua et cetera, vel causa nullo modo opprimi vel iniuria affici possit, et demum nulla ex parte digne conquerendi sibi subministret occasio, nec per litigiorum strages ullo pacto deducatur, cum ut prediximus omni digno favore prosequi mereatur; et ita nostre est intentionis. Data ut supra.