Registro n. 10 precedente | 669 di 1018 | successivo

669. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1452 settembre 22 Leno

Francesco Sforza vuole che i Maestri delle entrate straordinarie pił attentamente indaghino il caso di Giovanni da Cerro de Baldizonibus e, se lo trovano innocente, come egli afferma, prendano il provvedimento opportuno.

[ 110v] Magistris intratarum extraordinariarum.
Ex supplicatione, presentibus inclusa, nobis exhibita parte Iohannis de Cerro de Baldizonibus querimoniam intelligetis, quam attulit pro quadam condemnatione indebite adversus eum facta, uti in supplicatione commemorat, quare, si innocens et indefensus condemnatus fuit, scribimus vobis et volumus quod de expositis inibi diligentius informari perquiratis, et si compertum habueritis eum innocentem esse, ut asserit, provideatis prout expediens dignoveritis. Ex castris apud Lenum, die xxii septembris 1452.