Registro n. 10 precedente | 680 di 1018 | successivo

680. Francesco Sforza al capitano di giustizia 1452 settembre 24 Leno

Francesco Sforza riscrive al capitano di giustizia di costringere chi di ragione ad effettivamente soddisfare Anna Bene, moglie del segretario ducale Boschino da Angera, di quanto a lei realmente dovuto.

Capitaneo iustitie.
Paucis admodum preteritis diebus, scripsimus vobis ad supplicationem nobilis domine Anne de Bene, uxoris egregii Boschini de Angleria, nostri dilecti secretarii, quatenus, vocatis qui evocandi erant, et constito exposita in supplicationibus eiusdem vera esse, illos omnino compelleretis ad effectualem satisfactionem prefate Anne iuxta dispositionem et ultimam voluntatem testatoris et prout in ipsis nostris litteris latius exponitur. Iterato autem, cum intendamus memoratam Annam eius debitam consequi satisfactionem, scribimus vobis et mandamus quatenus ad decisionem et terminationem causarum earundem, omni cum celeritate procedatis et taliter quod obinde vobis iterare literas non habeamus. Data in nostris felicibus castris apud Lenum, die xxiiii septembris 1452.
Expediendo etiam premissa, instantibus feriis non attentis. Data ut supra.