Registro n. 10 precedente | 683 di 1018 | successivo

683. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 settembre 26 Leno

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano tronchi ogni procedimento contro Giangiacomo Monticelli da Bobbio, degli uomini di Luchina Dal Verme, e annulli ogni novità a suo danno, se ha appurato che corrisponde al vero quanto da lui narrato nella supplica circa il fatto del ragazzo morto.

Potestati Mediolani.
Si ita in facto comperiris, sicuti in eius inclusa supplicatione commemorat dominus Iohannesiacobus de Monticellis di Bobio, ex hominibus magnifice domine Luchine de Verme, in facto illius pueri mortui, iuxta exposita, ex quibus dolus et culpa abesse presumitur, scribimus tibi et committimus quod a procedendo adversus dictum dominum Iohannemiacobum ea occasione desistas omnemque hactenus factam novitatem sive processum revoces et annulles. Quando vero res aliter se haberet, volumus tuis litteris avisari, et interim aliam obinde non fieri novitatem quousque tibi rescripserimus. Data in castris apud Lenum, die xxvi septembris 1452 (a).


(a) A margine sinistro: Impetrante Sfortia.