Registro n. 10 precedente | 690 di 1018 | successivo

690. Francesco Sforza al Consiglio di giustizia 1452 settembre 27 Leno

Francesco Sforza chiede ai membri del Consiglio di giustizia di prendere l'opportuna decisione contro Brunoro, che spogliò, «armata manu», la casa di Cristoforo della Chiesa di biada e vino in non piccola quantità.

Dominis de Consilio iustitie.
Gravem admodum attulit nobis querimoniam Christoforus dela Eclesia, nomine suo et eius filiorum, de Brunoro Vilano, qui, ausu temerario et armata manu, ipsum cum familia propriis depulit laribus biado et vino etiam asportatis in non pauca quantitate, prout in ipsius Christofori presentibus inserta petitione latius exponitur. Volentes igitur causam hanc, iure medio, cognosci et terminari, scribimus vobis et committimus quatenus de expositis in supplicatione eadem verificari studeatis provisionemque faciatis, quam putaveritis digniorem pro iustitie cultu. Data in castris apud Lenum, die xxvii septembris 1452.