Registro n. 10 precedente | 692 di 1018 | successivo

692. Francesco Sforza al capitano di giustizia 1452 settembre 27 Leno

Francesco Sforza, scoperto che la causa tra Bartolomeo e fratelli de Homate contro Andrea Vimercati è criminale anzichè civile, ordina al capitano di giustizia che cerchi, per qualsiasi via giuridica, di verificare quanto esposto dalle parti e rendere poi loro giustizia.

[ 114v] Capitaneo iustitie.
Alias, putantes differentiam vertentem inter Bartholomeum et fratres de Homate, pro una parte, et Andream de Vicomercato, parte ex altera, occasione cuiusdam imputationis et cetera, civilem potius esse quam criminalem, vobis mandavimus quod, eo Andrea satisdante ydonee de stando et parendo iuri cum fratribus ipsis de Homate, opportune provideretis quod tute et ullo absque impedimento posset iurium suorum interesse defensioni. Nuperime vero, cum ex supplicatione dictorum de Homate nobis exhibita appareat eam criminalem esse differentiam, volumus et vobis committimus quod ad verificationem expositorum, vocatis vocandis, omnino intendatis etiam per quancumque iuris viam. Et, comperta veritate precum, partibus iustitiam faciatis et ministretis, aliis in contrarium disponentibus minime attentis. Ex ducalibus castris nostris apud Lenum, die xxvii septembris 1452.