Registro n. 10 precedente | 722 di 1018 | successivo

722. Francesco Sforza al luogotenente di Piacenza 1452 ottobre 4 Leno

Francesco Sforza vuole che, con rito sommario, il luogotenente di Piacenza porti a termine, insieme con Lazzaro dalla Porta, la causa che ha con Paolo Antonio Rato.

Locumtenenti Placentie.
Dilectissime noster, alias ad supplicationem Nicolini Mazuchi, civis nostri Placentini, scripsisse vobis recollimus pro celeriori diffinitione controversarum, de quibus inclusa supplicatio fatit mentionem, evocare deberitis dominum Lazarum dela Porta, arbitrum inter ipsos fratres, parte una, et Paulum Antonium Ratum, ex altera, ellectum invicem eiusmodi causas diffinire et terminare, prout in ipsis nostris literis continentur. Nunc autem cum intelleximus ob vestri absentiam non potuise dictas terminare causas, interato vobis scribimus et volumus ut, una cum prefato domino Lazaro, dictas differentias diligentius studeatis intelligere et decidere, taliter quod omnino sopiantur et neutra partium earundem digne unquam conqueri queat, ad huiusmodi diffinitionem procedendo sumarie simpliciter et de plano, sine strepito et figura iudicii, abiectis cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque, ullo penitus absque litigio, facti veritate attenta et prout vobis melius videbitur ne obinde dignam amplius sentiamus querimoniam. Data in nostris felicibus castris apud Lenum, die quarto octobris 1452.