Registro n. 10 precedente | 723 di 1018 | successivo

723. Francesco Sforza a Cedrone da Roma 1452 ottobre 4 Leno

Francesco Sforza vuole che Cedrone da Roma, vicario del podestà di Milano, renda esecutiva la sentenza della causa tra Metello e fratelli Ermenolfi contro Gasparino de Manchaniis e Giacomo, suo nipote, sentenza data, per accordo delle parti, dal suddetto Giacomo.

[ 120r] Domino Cedroni de Roma, vicario potestatis nostri Mediolani.
Videri fecimus que scripsistis in differentia vertente inter Metelum et fratres de Hermenulfis, parte una, et Gasparinum de Manchaniis pro se et nomine Iacobi sui nepotis, parte ex altera, cum causis ellegatis pro parte utraque, quare nobis supplicata per illos de Hermenulfis concedi non debeant et cum utriusque partis responsionibus ex quibus supplicationes et causas hinc inde alegatas vobis duximus remittendas, comitentes vobis, quatenus si constiterit sententiam latam de consilio (a) domini Iacobi nominati (b) in causa, secundum partium conventionem et secundum quod partes concordes fuerant, eam sententiam modis quibus convenire putaveritis exequamini. Data in nostris felicibus castris apud Lenum, die quarto octobris 1452 (c).


(a) consilio in interlinea su per depennato.
(b) In A Iacobum nominatum con um depennato.
(c) A margine: Dupplicate fuerunt littere sub data in castris apud Calvisanum, die xxii octobris 1452.