Registro n. 10 precedente | 774 di 1018 | successivo

774. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 ottobre 13 Leno

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano, bene informato di quanto contenuto nella supplica del Turco, faccia in modo che il ricorrente non abbia a essere privato di quanto gli si deve.

Potestati Mediolani.
Porrexit nobis Turchus supplicationem, quam tibi mittimus his annexam, eius autem attenta continentia, et ut supplicans, absque litigiorum strepitibus, debitum suum assequatur, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, de narratis summarie informari studeas, et deinde super contentis in dicta supplicatione ius ministres simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, et cetera, sicque vero suo credito supplicans privatus nequaquam remaneat, sed debitum suum quam citius reportet. Data ut supra.