Registro n. 10 precedente | 809 di 1018 | successivo

809. Francesco Sforza al podestà di Lodi 1452 ottobre 27 Calvisano

Francesco Sforza ordina al podestà di Lodi di accertare la verità e avutala in base a quanto espone Giacomo Cerruti, armigero della compagnia del condottiero ducale Colella da Napoli, gli faccia avere, pur assente perché impegnato nell'esercito, quanto gli spetta dai suoi debitori.

Potestati Laude.
Illuc accedit Iacobus de Cerrutis, armiger noster de comitiva strenui Colelle de Neapoli, nostri ductoris dilectissimi, pro expeditione nonnullarum differentiarum et executione nonnullarum pecuniarum, quas illic debere habere nobis exposuit. Verum, cum impresentiarum dictum Iacobum absentem ab exercitu nostro diutius morari non intendimus nec vellimus, tibi scribimus et committimus quatenus memorato Iacobo contra quoscumque debitores suos ius ministres summarium et expeditissimum, ac ullo penitus absque litigio, facti veritate attenta, et constito de vero eius credito, per quevis expedientia iu[ri]s remedia, dictos compellas debitores ad sibi integre satisfaciendum, ac omni cum celeritate possibili taliter quod ilico ad nos redeat in reliquisque suis differentiis iustitie recipiat complementum. Data in nostris felicibus castris apud Calvisanum, die xxvii octobris 1452.