Registro n. 10 precedente | 822 di 1018 | successivo

822. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 ottobre 30 sine loco

Francesco Sforza comunica al podestà di Milano che gli invia la supplica, fattagli pervenire a nome di Gasparino da Casate. Si accerti del suo contenuto, chiamando anche presso di sè le due persone, Tommaso e Bartolomeo, in essa nominate, e induca le parti all'osservanza di quanto da loro dichiarato, ś da por fine alla cosa.

Potestati nostro Mediolani.
Nomine Gasparrini de Casate exhibita est nobis, presentibus inserta supplicatio, cuius continentia attenta, quia supplicantis requisitio equitati satis consona videtur, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis partibus et vocatis ad te memoratis in supplicatione Thomasio et Bertholameo, de expositorum veritate certiorari procures et, si ea vera esse dignoveris, tunc compellas partes ipsas ad observationem declarationis inter eas facte et de earum voluntate, ut asseritur per prenominatum Bartholameum, ut res hec, absque litigio et temporis protellatione, debitum finem recipiat. Si tamen iuridicum quicquam in oppositum adduceretur, de eo vellemus tuis avisari. Ex felicibus nostris castris, ut supra.