Registro n. 10 precedente | 839 di 1018 | successivo

839. Francesco Sforza a Lazzaro della Porta 1452 novembre 1 Calvisano

Francesco Sforza essendo cessata la peste, che sconsigliava l'accesso alla cittā, vuole che Lazzaro della Porta, dei giurisperiti di Piacenza, riprenda la causa di magistro Giovanni de Bezeganis e fratelli in modo che, convocate le parti, entro un mese, Ģiure medioģ, la concluda.

Domino Lazaro dela Porta, ex iurisperitis Placentie.
Scripsimus alias vobis ad supplicationem magistri Iohannis de Bezeganis et fratrum deberitis causam, de qua in supplicatione mentio habebatur, que vobis dicebatur commissa, captata temporis opportunitate, tollere et sublevare. Nunc vero quia, ut accepimus, nundum cause datus est finis, cessatque pestis condictio, ob quam partes ad illam nostram civitatem commode accedere non poterant, contentamur et volumus quod, vocatis vocandis, causam eiusmodi, intra mensem unum continuum ad tardius post harum receptionem, iure medio, terminetis et decidatis, ut tandem causa finem debitum recipiat. Ex felicibus nostris castris apud Calvisanum, die primo novembris 1452.