Registro n. 10 precedente | 842 di 1018 | successivo
842. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 novembre 1 Calvisano
Francesco Sforza ordina al podestà di Cremona che, vista la supplica di Cressone, ebreo, per la restituzione della casa affittata al cremonese Nicolino de Ficia, decida la vertenza in modo che nessuna delle parti ne risulti più avvantaggiata.
Potestati nostro Cremone.
Videbis querelam per annexam supplicationem, quam nobis facit Cressonus, ebreus, de Nicolino de Ficia, cive nostro Cremonensi. Cum igitur equum sit conventa servare, committimus vobis et volumus quatenus, evocatis ad te partibus et habita de narratis informatione expedienti, provideas circa petitam restitutionem et manutentionem possessionis domus per ipsum supplicantem, ut asseritur, conducte ab eo Nicolino, et reliqua in supplicatione petita, quemadmodum iuri consonum videbitur et taliter quod supplicantis indemnitati debite omnino consulatur, et nemo alterius cum iactura reddatur locuplectior, premissa expediendo summarie et expeditius ac ullo sine litigio. Ex felicibus nostris castris apud Calvisanum, die primo novembris 1452.