Registro n. 10 precedente | 843 di 1018 | successivo

843. Francesco Sforza ai due Consigli 1452 novembre 2 Calvisano

Francesco Sforza affida ai due Consigli, segreto e di giustizia, la decisione sul provvedimento da prendere per la continuazione e conclusione della causa tra il consigliere ducale Oldrado Lampugnani e Lorenzo Martignoni e soci.

Dominis de utroque Consilio.
Commissa alias causa appellationis vertentis controversie inter spectabilem militem et consiliarium nostrum dilectissimum dominum Oldradum de Lampugnano, parte una, et dominum Laurentium Martignonum et sotios, parte ex altera, obiit dominus Iacobus, ea causa indecisa. Post hec, instante prefato domino Oldrado ut dominus Silanus solus ad illius procederet diffinitionem ut celerius terminetur, et id prefato domino Silano plurimum renuente et petente adiunctum dari sibi, loco domini Iacobi prelibati, tandem instante prefato Oldrado sepenumero, per nostras mandavimus dicto domino Silano quod ipse solus eam cognosceret et terminaret controversiam. Nuperime vero petiit prefatus Oldradus ut per mensem huiusce cause instantiam prorogemus et denuo, iam requisitum adiunctum volentes, igitur in premissis non secus fieri quam iustitia ipsa suadeat committimus vobis quod, vocatis et auditis partibus, eam provisionem faciatis super rem quam convenientem putaveritis, et taliter quod nulli partium iusta querele prebeatur occasio. Data in nostris felicibus castris apud Calvisanum, die ii novembris 1452.