Registro n. 10 precedente | 849 di 1018 | successivo

849. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 novembre 3 sine loco

Francesco Sforza ordina al podestà di Cremona che, constatato il reale credito che il piacentino-cremonese Lazzaro Anguissola vanta nei confronti di Giovanni Selvatico e Antonio Boccaci, imponga loro di onorare il loro obbligo.

Potestati Cremone.
Significavit nobis Lazarus de Anguxolis, civis noster Placentinus et Cremonensis, quod creditor est Iohannis Salvatici et Antonii de Bocacis, sotiorum, occasione ficti hospitii Falconis, civitatis illius, de certa pecuniarum summa, a quibus, licet sepenumero requisiti, eius satisfactionem consequi non potuit nec valet. Quare, intendentes omnino quod is Lazarus eius assequatur satisfactionem, scribimus tibi et committimus quatenus, evocatis dictis Iohanne et Antonio et eorum auditis iuribus, si tibi constiterit dictum Lazarum verum creditorem esse, ut exponit, provideas (a) opportune quod sibi integre satisfiat de omni eo toto de quo verus apparuerit creditor, illos, per omnia iuris remedia ac summarie et ullo penitus absque litigio, ad huiusmodi satisfactionem compellendo, facti veritate attenta. Ex castris, ut supra.


(a) Da opportune a ut supra aggiunto a margine.