Registro n. 10 precedente | 854 di 1018 | successivo

854. Francesco Sforza all'arcivescovo di Milano 1452 ottobre 3 Calvisano

Francesco Sforza ricorda all'arcivescovo di Milano di averlo nei dì passati esortato a che, scoperta la verità circa le lamentele della vedova Apollonia da Molteno nei riguari di un tal prete Antonio de Litis, provvedesse alla di lei indennità. Avuta nuovamente lagnanza dalla medesima Apollonia, il duca non può che caldamente supplicarlo che le si dia una debita soddisfazione.

Domino archiepiscopo Mediolani.
Superioribus diebus ad petitionem Apolonie de Molteno, vidue, conquerentis de quodam presbitero Antonio de Litis, exoratam fecimus reverentiam vestram ut, comperta expositorum veritate, talem pro supplicantis indemnitate adhiberet superinde operam, qua supplicans, cuius iura confovenda sunt, debitum suum quam citius assequeretur impresentiarum, etiam quia eandem, parte eiusdem Apolonie, habuimus querimoniam, non possumus secus facere quin reverentiam vestram maiorem modum ortemur et oneremus ut, pro equitate et iustitia talem in modum [ 142r] supplicantis gravamini consulat, quod et debitam suam reportet satisfactionem et ulteriorem obinde dignam sentire non habeamus querelam, que res honori vestro conveniet et nobis rem pergratam efficietis. Ex felicibus nostris castris apud Calvisanum, die iii octobris (a) 1452.


(a) Così in A.