Registro n. 10 precedente | 875 di 1018 | successivo

875. Francesco Sforza all'arcivescovo di Milano 1452 novembre 10 Calvisano

Francesco Sforza chiede all'arcivescovo di Milano di intervenire contro l'abbate di San Vittore fuori porta Vercellina di Milano, che ha indotto alcuni (attualmente agli arresti) a giurare il falso contro il milanese Giovanni Regna. Il duca si dice convinto che il prelato interverrā con l'abbate per scoprire la veritā, reagendo come č giusto avvenga.

[ 146r] Domino archiepiscopo Mediolani.
Nichil est enim quod nobis possit fieri acceptius nilque gratius quam quod nostro in territorio cum iustitia vivatur et subditi regantur nostri, propterea cum intelleximus nonnullos illic detentos esse falsos testes qui, ut nobis relatum est, inducti per dominum abbatem Sancti Victoris extra portam Vercellinam civitatis illius nostre Mediolani, falsum dixerunt testimonium contra civem nostrum Iohannem Regnam, et dignum putantes illos debita pena afficiendos esse et corrigandos, taliter quod aliis cedat in exemplum, vestram paternitatem plurimum exortamur et oneramus ut contra abbatem, taliter inquiratur quod rei huius veritas eruetur et prout iustum fuerit procedatur, prout vos facturos non ambigimus, cum id in summam vestri nominis et dignitatis commendationem cedat et nobis supra modum rem gratissimam efficietis. Data in nostris felicibus castris apud Calvisanum, die decimo novembris 1452.