Registro n. 10 precedente | 877 di 1018 | successivo

877. Francesco Sforza al Consiglio segreto sine data [1452 novembre] sine loco

Francesco Sforza conferma ai membri del Consiglio segreto di aver visto le lettere da loro fatte a suo nome per la causa di Margherita, vedova de Pessis, e di Ambrogio Lanza, suo genero (persona litigiosa). Ha anche inteso le deposizione di alcuni testimoni. Infine, crede che le lettere da loro ordinate a suo nome siano state assennatamente pensate.

Dominis de Consilio secreto.
Vidimus que scripsistis cum apparere vestro ac etiam copiam quarundam litterarum, quas, nostri nomine, fieri ordinastis in causa cuiusdam Margarite, vidue de Pessis et Ambrosii Lanze, eius generi, nec non eundem Ambrosium, ex his sepius querelantem, audivimus, dictaque nonnullorum testium plane intelleximus, denique vobis brevibus respondemus et volumus quod eas litteras, quas, nostri nomine, credimus, matura deliberatione ordinastis, quia illas iustitia, equitate et veritate niti non ambigimus, prout vobis videbitur, faciatis quibuscumque, nostri parte, vobis aliter dictis aut relatis in re hac, quia nobis insciis, non attentis (a).


(a) A margine sinistro: Pro Margarite de Pessis.