Registro n. 10 precedente | 884 di 1018 | successivo

884. Francesco Sfoprza al vescovo di Cremona 1452 [novembre] 10 Calvisano

Francesco Sforza chiede al vescovo di Cremona di intervenire per costringere, con la debita censura, don Pietro Ispano, arciprete di Paderno, a consegnare al cremonese Giovanni Piazza, quale erede, il pił volte richiestogli testamento di Giovanni Piazza, steso dal prete.

Domino episcopo Cremonensi.
Sicuti nobis expositum est, debuit quidam presbiter don Petrus Yspanus, archipresbiter Paterni, rogasse testamentum quondam Iohannis de Plaza, civis nostri Cremone, eius morte confirmatum, in quo institutus est heres quidam Gabriel de Plaza, et sepenumero requisitus idem archipresbiter ut memorato Gabrieli, cuius interest id testamentum habere, tradat, quod facere idem hucusque renitentem se docuit: quare, si ita fore comperietis, reverentiam vestram exortamur ac plurimum oneramus ut antedictum archipresbiterum, vestra censura expedienti, compellatis ad id testamentum tradendum in forma sui debita, proinde ab antefacto Gabriele mercede recepta, prout paternitatem vestram facturam credimus. Ex castris, die decimo 1452, apud Calvisanum.