Registro n. 10 precedente | 908 di 1018 | successivo

908. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 novembre 17 Gambara

Francesco Sforza vuole che il podestà di Cremona si accerti se la condanna comminata da Alberto da Redenasco, officiale delle vettovaglie di Cremona, a Pietro Pugnello per la vendita di legna sia illegittima, nel qual caso riporti tutto nell'ossequio del diritto.

[ 153r] Potestati Cremone.
Sicuti ex tenore supplicationis, his incluse, dignoscere poteris, conqueritur Petrus Pugnellus, civis Cremonensis, quod per Albertum da Redenasco, offitialem victualium comunitatis illius nostre Cremone, indebite condemnatum extitit occasione venditionis certe quantitatis lignorum, et prout in ea supplicatione seriosius exponitur. Volentes igitur providere quod iuste querimonie causam non habeat, committimus tibi et volumus quod, vocatis vocandis, de contentis inibi diligentissime informeris, et si dignoveris eam condemnationem minus legiptime processisse, ad viam iuris et iustitie reducas, taliter quod obinde supplicanti digne querele non relinquatur occasio. Si forte aliud iuridicum obstaret, volumus tuis avisari. Data apud Gambaram, die xvii novembris 1452.