Registro n. 10 precedente | 912 di 1018 | successivo

912. Francesco Sforza a Francesco Maletta 1452 novembre 18 Gambara

Francesco Sforza vuole che Francesco Maletta costringa, ricorrendo, se del caso, anche alla detenzione personale, i fittavoli renitenti a pagare a frate Crisoforo Visconti, priore del monastero di Santa Maria de Barro diocesi di Novara, il dovuto.

Francisco Malete.
Intelliges, ex tenore hic involute supplicationis nobis porrecte parte venerabilis fratris Christofori de Vicecomitibus, prioris monasterii Sancte Marie de Barro diocesis Novariensis, querimoniam, quam attulit nobis de renitentia et contumatia nonullorum suorum fictabilium in satisfacendo sibi contra sententiam et bullas ex Curia Romana, quas videri fecimus, ex quibus, si aliud iuridicum non obstare videbitur, volumus et commitimus tibi quod contra nominatos in supplicatione fictabiles memoratorum prepositi et ecclesie debitores provideas, etiam per detentionem personalem, si expedierit, et taliter quod ipsi preposito debite et integre satisfaciant. Si autem, nostri parte, in predictis aliud fore agendum putaveris, volumus tuis litteris indilate avisari. Data Gambare, die xviii novembris 1452.