Registro n. 10 precedente | 918 di 1018 | successivo

918. Francesco Sforza al podestà e agli Anziani di Piacenza 1452 novembre 19 Gambara

Francesco Sforza scrive al podestà e agli Anziani di Piacenza che diano al piacentino Giovanni de Regaliis la somma promessagli per la sua andata con l'officiale ducale Lorenzo de Vitalensibus.

[ 155r] Potestati et Antianis Placentie
Videbitis ex inclusa supplicatione Iohannis de Regaliis, nostri civis Placentini, quam exhibuit de vobis querimoniam, ex eo quod non fuit sibi satisfactum de mercede sua pro andata sua cum domino Laurentio de Vitalensibus, offitiale nostro tunc illuc misso, super usurpationibus, iuxta eidem Iohanni per vos factas promissisiones et postmodum bulletas, sicuti in ea supplicatione seriosius enarratur, de quo quidem non parum miramur eum ab omni debito et honestate sit prorsus alienum. Propterea intendentes sibi debitam satisfactionem fieri, et quod obinde amplius digne conqueri non valeat, mandamus vobis et volumus quod circa eius satisfactionem talem apponatis modum quod ulterius vobis ea de causa scribere non habeamus. Data Gambare, die xviiii novembris 1452.