Registro n. 10 precedente | 922 di 1018 | successivo

922. Francesco Sforza al podestà di Castell'Arquato 1452 novembre 20 Gambara

Francesco Sforza informa il podestà di Castell'Arquato che spetta alla sua comunità di indurre i fideiussori a pagare i creditori Bartolomeo Fulchino e Taddeo Buralo per quella somma con cui, come la comunità deve ricordare, si sovvenzionò il duca.

Potestati Castriarquati.
Quemadmodum nobis iterato expositum est, creditores sunt Bartholomeus Fulchinus et Thadeus Buralus, cives nostri Parmenses, fideiussorum suorum de Castroarquato respectu videlicet cuiusdam quantitatis denariorum, de quibus nobis alias subvenerunt, sicuti communitas illa memorie habere debet. Mandamus propterea tibi quatenus dictos fideiussores et quoscumque alios obligatos, ipsa de causa, compellas ad satisfaciendum memoratis Bartholomeo et Thadeo de omni eo toto, de quo veri apparuerint creditores, taliter quod obinde ulteriorem querimoniam digne facere non queant. Data Gambare, die xx novembris 1452.