Registro n. 10 precedente | 928 di 1018 | successivo

928. Francesco Sforza al podestà di Tortona 1452 novembre 20 Gambara

Francesco Sforza vuole che il podestà di Tortona faccia dare da Giacomo e da Enrichetto da Riva di Sannazzaro a Giovanni Antonio Albertoni di Pontecurone tutto quanto gli devono in forza di due sentenze per il furto di alcuni buoi.

[ 157r] Potestati Terdone.
Commisimus alias capitaneo nostro Clastigii nonnullas executiones fiendas contra Iacobum et Henrigetum de Rippa de Sancto Nazario, in quibus condemnati fuerunt ad dandum et solvendum Iohanni Antonio de Albertonis de Pontecurono per certis bobus ipsi Iohanni Antonio ablatis per suprascriptos Henrigetum et Iacobum, sicuti in binis sententiis contineri dicebatur. Nunc vero, cum intellexerimus dictas executiones factas non extitisse in maximum dicti Iohannis Antonii preiudicium, et illius indemnitati providendo esse putantes, tibi committimus et volumus, constante dictas sententias merito exsequendas esse, quod memoratos Iacobum et Henrigetum astringas et compellas ad dicti Iohanni Antonio integre satisfaciendum pro omni et eo toto, de quo, virtute predictarum sententiarum, eos sibi obnoxios esse dignoveris, et taliter quod is Iohannes Antonius obinde ulteriorem querimoniam non habeat facere. Data Gambare, die xx novembris 1452.