Registro n. 10 precedente | 938 di 1018 | successivo

938. Francesco Sforza al podestÓ di Cremona 1452 novembre 24 Gambara

Francesco Sforza visto il contenuto della supplica del cremonese Ottolino Linardi, scrive al podestÓ di Cremona che se la causa fu sospesa a causa dell'assenza del suo procuratore, dovuta alla peste, decida che essa venga ripresa e, avvalendosi anche di quanto giÓ legittimamente fatto, la porti con procedura sommaria a conclusione.

Potestati Cremone.
Inspecto incluse supplicationis tenore nobis exhibite, parte Ottolini de Linardis, civis nostri Cremone, committimus tibi et volumus si, ex pestis causa, que viguit in civitate illa nostra Cremone, causatam esse dignoveris absentiam eius procuratoris, ut in supplicatione exponitur, et obinde dicte cause lapsam esse instantiam, quod ad illius terminationem et difinitionem procedas et iustitiam facias, eo lapsu instantie dicte pestis occasione nequaquam attento, et tam super actitatis, dummodo legitime, quam de novo actitandis, procedendo summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, abiectis cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque, facti veritate comperta. Data Gambare, die xxiiii novembris 1452.