Registro n. 10 precedente | 967 di 1018 | successivo

967. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 novembre 29 Gambara

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano convochi i fratelli Protasio e Cristoforo da Valassina, tra loro in lotta per il testamento paterno e cerchi di pacificarli. Non riuscendovi, gli faccia giustizia sommaria e in modo che nessuno dei due abbia motivo di lagnarsi.

Potestati Mediolani.
Sicuti ex serie supplicationis incluse clarius poteris intelligere, ad invicem questionantur Protasius de Vallassina et Christoforus, eius frater, pro testamento quondam eorum genitoris. Verum, quia inter fratris litigia siquidem sunt turpissima sunt et elaborandum est ut illa tollantur, scribimus tibi pariter et committimus, evocatis ipsis fratribus, illos ad invicem concordare procures. Si minus concordie locus esse posset, ius ministres illis summarium et expeditum, omni prorsus ammoto litigio, comperta veritate facti taliter quod neuter ipsorum fratrum dignam habeat querimoniam facere. Data Gambare, die xxviiii novembris 1452.