Registro n. 10 precedente | 986 di 1018 | successivo

986. Francesco Sforza a Benedetto 1452 dicembre 9 Cremona

Francesco Sforza vuole che Benedetto, viceluogotenente di Piacenza, con un altro giurisperito gradito alle parti, risolva la lunga vertenza dei piacentini Bassano Dordono, del figlio Giovanni e della nuora Filippina.

[ 168r] Benedicto, vicelocumtenenti Placentie.
Moti ex causis commemoratis in his inclusa supplicatione Bassani Dordoni, Iohannis eius filii et Filippine eiusdem Iohannis uxoris, civium Placentinorum, et ne causa, de qua inibi habetur mentio, longius trahatur, volumus et mandamus tibi quod ad diffinitionem illius procedas, una cum alio iurisperito partium confidente, aliis aliter scriptis minime attentis et taliter quod neutri partium digne querimonie materia inferatur nec obinde ulterius tibi scribere habeamus. Data Cremone, die viiii decembris 1452.
Die decimo decembris, Cremone. Concesse sunt littere contra debitum in forma Iacobo de Cavalis minori.