Registro n. 11 precedente | 1002 di 1770 | successivo

1002. Francesco Sforza ai consoli di giustizia di Novara 1453 marzo 9 Milano

Francesco Sforza ordina ai consoli di giustizia di Novara di rimettere Facino Vendoni di Oleggio, portato in giudizio davanti, al suo giudice competente: Oleggio ha un suo podestà, e in più è terra separata.

Consulibus iustitie civitatis Novarie.
Cum querella nobis significavit Facinus de Vendonibus de terra nostra Olegii, quod trahi ad litigandum eius extra iurisdictionem coram vobis velle videtur ad instantiam Parrini de Obetio, omne preter iuris debitum, eo maxime (a) aliunde, quam in terra ipsa Olegii, qui potestatem habet et separatam iurisdictionem, convenire nequeat, sicuti eius inclusa supplicatio latius commemorat. Quare ne supplicans invitus alieno in foro litigare cogatur, mandamus vobis et volumus quatenus, si narrata vera sunt, de causa huiusmodi, aliquo pacto vos non intromittatis, sed partes remittas Olegii iudicem competentem iustitiam facturum, et si quidam in contrarium deducetur de eo nos vestris reddatis certiores. Data Mediolani, viiii martii 1453.


(a) maxime ripetuto.