Registro n. 11 precedente | 1006 di 1770 | successivo

1006. Francesco Sforza al vescovo di Cremona 1453 marzo 10 Milano

Francesco Sforza si dice stupito che il vescovo di Cremona, o il suo vicario, dopo aver constatato che Alessandro de Rubertis è un uomo potente e che Astesana è sua legittima consorte, non ponga fine alla controversia.

Domino episcopo Cremonensi, sive eius vicario.
Non possumus non admirari ut, postquam vobis dicitur constare Alexandrum de Rubertis, virum et viri potentem esse, facta superinde experientia convenienti, Astesanamque eius esse uxorem legitimam, nec obstare exceptiones in medium pro illa deductas, finem nundum dicte opposueritis controversie, sicuti pluribus nostris scripsisse recolimus. Ortamur igitur vos, satis superque oneramus et perstringimus quatenus, si ita est, restitui et reassignari faciatis, prout iusticia suadet, et per modum quod aliam hanc ob rem non sentiamus queremoniam, nec ulteriores obinde nostras aspetetis litteras, qua in re nobis maiorem segnificabimini. Data Mediolani, x martii 1453. Refecta sub data Mediolani, xviiii aprilis anni suprascripti.