Registro n. 11 precedente | 1029 di 1770 | successivo

1029. Francesco Sforza al podestà di Castell'Arquato 1453 marzo 12 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Castell'Arquato, accertati crediti e promesse e fideiussioni dell'ebreo Salomone, figlio del defunto maestro Vitale, induca il comune e quanti gli sono debitori a soddisfarlo dei suoi crediti e a sollevarlo da qualsiasi promessa o fideiussione prestata.

[ 215v] Potestati nostro Castriarquati.
Rittirate, cum gravi queremonia, nobis supplicavit Salamon ebreus quondam magistri Vitalis, habitator illius terre nostre Castriarquati, occasione debendarum sibi nonnullarum pecuniarum, sicuti ex inclusa eius peticione latius intelliges. Quam ob rem intendentes omnino, quemadmodum per alias nostras precessori tuo scripsimus, quod idem supplicans suam debitam satisfactionem integre reportet, mandamus tibi et volumus quatenus, habita de expositis summarie et celeri informatione, si de vero supplicantis credito apparuerit ac de promissionibus et fideiussionibus inibi expressis, compellas dictum comune et homines ac singulares personas, omnibus expedientibus iuris remediis ad supplicanti integram reddendam solucionem totius eius quod habere ab eis debite debuerit ac ad relevandum ipsum supplicantem indemnem ab huiusmodi obligationibus, promissionibus et satisdationibus per eum pro dicta comunitate prestitis, veluti iusticia expetere videtur, premissa expediendo summatim et expeditius, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, frivola qualibet exceptione et contradictione abiectis, ita quod obinde supplicans ulteriore cum querella ad nos regredi non habeat. Data Mediolani, xii martii 1453.