Registro n. 11 precedente | 1035 di 1770 | successivo

1035. Francesco Sforza al podestà, comune e uomini di Castell'Arquato 1453 marzo 13 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà, comune e uomini di Castell'Arquato che, vista e approvata la richiesta di Giovanni da Cadenago, rimetta il supplicante nel reclamato suo primo grado; se è stato fatto un accordo tra lui e il comune, sia osservato.

Potestati, communi et hominibus Castri Arquati.
Cum honesta nobis videatur requisitio, quam fecit Iohannes de Cadenagho ex tenore his inserte peticionis, precipue attentis conventionibus, de quibus supplicatio ipsa mentionem facit, committimus vobis et volumus quatenus, si narrata veritate nituntur, eo casu tu, potestas, opportune provideas quod supplicans in petito suo primo gradu reponatur, aut, si conventio facta inter eum ac vos, commune et homines, per instrumentum, ut asseritur omnino observetur, faciatis igitur hac in re talem in modum quod supplicans iustam de cetero non habeat gravaminis causam. Data Mediolani, xiii martii 1453.