Registro n. 11 precedente | 1043 di 1770 | successivo

1043. Francesco Sforza al podestà di Milano 1453 marzo 13 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano di non procedere contro Leonardo da Lampugnano, accusato di aver preso parte con Innocente da Carnago al furto in casa del mercante milanese Antonio da Sesto. Lo stesso Antonio ha supplicato il duca di graziarlo, in considerazione della sua dabbenaggine e per la pace intervenuta fra loro. Il duca accorda la supplicata grazia e ordina al podestà di fare ovunque sparire qualsiasi menzione riferentesi al fatto, in modo che il graziato non abbia mai in futuro a subire molestia.

Potestati nostro Mediolani.
Procedere videris contra (a) Iohannem Leonardum de Lampugnano ex eo quod consotius fuerit Innocentii de Carnagho in commisso furto in domo Antonini de Sexto, civis nostri Mediolanensis et mercatoris. Cum autem Antonius ipse inpresentiarum nobis supplicaverit dignemur eidem Iohanni Leonardo proinde gratiam impartiri liberalem, attenta eius simplicitate ac pace et remissione inter eos secutis, volentes in hoc potius misericordiam sequi quam iuris rigorem, contenti reddimur, et tibi mandamus quatenus a procedendo contra dictum Iohannem Leonardum ex causa dicti furti, omni ex parte desistas, neque procedi facias patiaris vel sustineas, anullando et anullari, cassari, irritari et aboleri penitus faciendo omnes processus et quelibet alia exinde secuta et que sequi possent obinde contra eundem, ubicunque descripta reperiantur per modum quod Iohannes Leonardus predictus, (h)ac ex re, ullo venturo tempore aliqua reali vel personali molestia vel alia quovismodo affici et turbari nequeat, aliquibus in contrarium non attentis. Data Mediolani, xiii martii 1453.


(a) Segue ipsum supplican depennato.