Registro n. 11 precedente | 1059 di 1770 | successivo

1059. Francesco Sforza a Giorgio Annoni 1453 marzo 15 Milano

Francesco Sforza chiede a Giorgio Annoni, luogotenente di Alessandria, che, vista la supplica di Lorenzo d'Asti, cavallaro ducale, gli amministri speditamente giustizia in modo che il richiedente ottenga quanto gli spetta.

[ 221v] Domino Georgio de Annono, lucumtenenti Alexandrie.
Laurentius de Ast, cabalarius noster, exhibuit nobis supplicationem, quam tibi mittimus introsertam, et eius continentia attenta, quia Laurentius ipse continuo in nostris occupatus est servitiis sic quod litigiis asistere nequit, mandamus tibi et volumus quatenus super contentis in supplicatione summarium ius ministres et expeditum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, sic quod supplicans idem suum presto et integre reportet debitum, nec causam habeat iustam ulterius conquerendi. Data Mediolani, die xv martii MCCCCLIII. (a)


(a) A margine: Pro domino Georgio Aliprando.