Registro n. 11 precedente | 106 di 1770 | successivo

106. Francesco Sforza al podestà di Morbegno 1452 aprile 5 Milano

Francesco Sforza, vista l'allegata supplica di Antonio Gabelleri e considerato che la causa non è da portarsi in giudizio, vuole che il podestà di Morbegno faccia in ogni modo che, a norma degli statuti, si arrivi a una giusta soluzione.

[ 48r] Potestati nostro Morbegnii.
His inserta supplicatio nobis exhibita est parte magistri Antonii de Gabelleriis, cuius intellecta continentia, et quod causa, de qua agitur ibi, non est litigiis deducenda, scribimus tibi et committimus quatenus, vocato dicto Baraco si constiterit tibi de huiusmodi sententia et ipsum supplicantem non esse satisfactum, opportune provideas quod indilate sibi satisfiat dictum Baracum per omnia iuris remedia et secundum formam statutorum in partibus illis vigentium compelendo et in talem modum quod obinde ulteriorem querimoniam digne non suscepiamus. Data Mediolani, die quinto aprilis MCCCCLII.