Registro n. 11 precedente | 1060 di 1770 | successivo

1060. Francesco Sforza al podestà di Como 1453 marzo 15 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Como di convocare Giovanni de Petagio, Giacomo e Berto, fratelli de Rebelo, tutti del comune di Plesio, debitori di Giovanni di Castellomenasio, e di indurli, con rito sommario, a saldare entro venti giorni i loro debiti.

Potestati nostro Cumarum.
Debitores sunt Iohannes de Petagio de Plexio, Iacobus et Bertus, fratres de Rebelo, omnes communis Plexi, dilecti nostri Iohannis de Castellomenasii, ut asseritur, de certa denariorum quantitate, sicuti inclusa supplicatio evocat. Ne igitur supplicans circa eiusmodi sui crediti consecutionem per litigia et dillationes frustatorias deducatur, mandamus vobis et volumus quatenus, evocatis ad vos partibus et earum visis iuribus, si de vero supplicanti credito apparuerit, compellatis debitores, expedientibus quibuslibet iuris modiis, ad sibi cum integritate persolvendum quicquid eidem dare debuerint, premissa expediendo summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac intra dies xx continuos ad tardius post harum receptionem, frivolis quibuscumque exceptionibus abiectis. Data Mediolani, ut supra.