Registro n. 11 precedente | 1086 di 1770 | successivo

1086. Francesco Sforza a Sillano Negri 1453 marzo 27 Milano

Francesco Sforza affida, per consenso delle parti, al consigliere ducale Sillano Negri la soluzione entro breve tempo e con rito sommario della vertenza del comune e degli uomini di Busto Arsizio.

[ 227r] Domino Sillano de Nigris, consiliario nostro dillectissimo.
Recepta supplicatione inclusa comunis et hominum nostrorum Busti Arsitii, habuimus partes coram nobis, quibus intellectis, vobis de earum consensu committimus et volumus quod, partibus ipsis ad vos evocatis illorumque visis et examinatis iuribus, differentiam huiusmodi, prout iusticie fuerit consentaneum, tolatis, expediatis et derrimattis, in eo etiam breviore quo fieri poterit temporis spatio, in premissis summarie procedendo et de pIano, sine strepitu et figura iudicii, frivola qualibet obiectione posthabita, et in modum quod neutri partium iusti gravaminis occasio subministret, quemadmodum vestri semper fuit comendabilis moris. Data Mediolani, xxvii martii 1453. Refecta sub data Mediolani, xxvii aprilis 1453 quia non fuit termino.