Registro n. 11 precedente | 1137 di 1770 | successivo

1137. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1453 marzo 27 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Alessandria di far avere all' alessandrina Donola de Basavegiis tutti gli accertati suoi crediti.

Potestati nostro Alexandrie.
Dedit nobis Donola de Basavegiis, habitatrix illius nostre civitatis Alexandrie, supplicationem, quam habebis presentibus alligatam. Considerata igitur illius continentia, et maxime quod iura mulierum confoveri merentur, mandamus tibi et volumus quatenus, constante tibi summarie de vero supplicantis credito, compellas quoscumque eius veros debitores per omnia iuris remedia ad omnem supplicantis requisicionem et ad eidem cum integritate satisfaciendum totius eius, de quo veri apparuerint debitores, sic quod debitum suum eadem supplicans omnino quam citius reportet. (a) Data Mediolani, xxvii martii 1453.


(a) Segue debitum depennato.