Registro n. 11 precedente | 1154 di 1770 | successivo

1154. Francesco Sforza al vescovo di Parma 1453 marzo 28 Milano

Francesco Sforza comunica al vescovo di Parma di aver saputo, con grande lagnanza del condottiero ducale conte Pietro Maria Rossi, che il vescovo non vuol stare alla sentenza sfavorevole data da Martino di Lodi, scelto di loro comune accordo, e intende ricorrere a Roma. Il duca l'ammonisce, dicendogli di avvalersi di un giurisperito del luogo.

Domino episcopo Parmensis.
Per ea, que nobis significavit graviore cum querella magnificus armorum ductor noster dillectissimus Petrus Maria de Rubeis accepimus quod, et si, sapiens doctor dominus Martinus de Laude, cui vertentem controversiam inter reverentiam vestram et ipsum comitem, de conscensu comiseratis, eius sententiam in modum tulerit et in favorem prefati supplicantis sic suadenter iustitia; tamen sententie eidem acquiescere noIe videmini et causam ad Curiam Romanam deducere studetis, uti asseritur, de quo miramur. Ea propter reverentiam vestram ortamur maioremque in modum [ 241r] oneramus et stringimus ut, si dicte sententie stare non duxeritis, committatur causa hec alicui probo viro nostro in dominio residenti, qui eam videat tolat et decidat, sicuti honestum pariter et equum censemus, nostreque est intentionis, cum nullo pacto disponamus causam eandem nostrum extra dominium cognoscendam trahi debere, insuper plurimi, ut nostis, adsunt viri peritiores et rectissimi, et in hoc nobis rem gratiorem facietis, honoreque vostro pariter et nostro consuletis. Mediolani, xxviii martii MCCCCLIII.