Registro n. 11 precedente | 1159 di 1770 | successivo

1159. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1453 marzo 30 Milano

Francesco Sforza comanda al podestà di Pavia che, verificato quanto si contiene nella supplica di Francesco de Cividalis da Bosinasio, costringa, con procedura sommaria, il citato conte Giorgio a lasciare. come giustizia esige, indenne il ricorrente sia dai carichi imposti che da imporre e ripagarlo dei denari versati, in modo che non venga gravato degli oneri altrui.

[ 242r] Potestati nostro Papie.
Cum honesta nobis videatur requisitio, quam fecit Franciscus de Cividalis de loco Bosinasii, per inclusam eius supplicationem, ideo mandamus tibi et volumus quatenus, habitis partibus et sumpta de narratis ibidem summaria informatione, si ita esse conpereris uti in ea exprimitur summaria informatione, eo casu compellas memoratum comitem Georgium, omnibus iuris remediis ac ullo penitus absque litigio ad relevandum indemnem dictum supplicantem ab oneribus huiusmodi tam impositis quam imponendis, et precipue eidem exponenti satisfaciendo pro denariis per eum solutis, sicuti iustitia suadebit, ne supplicans alienum onus sustineat vel proinde molestetur quod iniquum esset et preter mentem nostram. Data Mediolani, xxx martii 1453.