Registro n. 11 precedente | 1173 di 1770 | successivo

1173. Francesco Sforza al podestà di Lodi 1453 aprile 4 Milano

Francesco Sforza, dubitando della possibilità di appello, cui accenna nella supplica Francesco de Crozolanis da Massalengo, ordina al podestà di Lodi, di interpellare un membro del Collegio cittadino dei giurisperiti circa l'ammissibilità dell'appello. In tal caso si affidi il caso a un giurisperito, curando che nel frattempo nulla si innovi e si annulli quanto di nuovo si fosse fatto.

[ 245r] Potestati nostro Laude.
Supplicationem, quam recepimus per Francischini (a) de Crozolanis, loci de Masalengho, episcopatus illius nostre civitatis, tibi mittimus his insertam, eius igitur continentiam attendentes, maxime quia dubitatur utrum appellationi, de qua in ipsa supplicatione fit mentio, sit deferendam an ne, committimus tibi et volumus quatenus, vocata parte adversa coram te, commitas uni ex confidentibus partium vel unius tantum in contumatiam alterius, suos dare confidentes, nolentis vel negligentis, de Collegio dominorum iurisperitorum dicte nostre civitatis, qui videat et declaret numquid appellationi predicte sit deferendum vel ne. Et si declaratum fuerit eidem appellationi esse defferendum, tunc eandem appellationis causam commitas alicui probo viro iurisperito, secundum formam decretorum sive statutorum dicte nostre civitatis, nonnullam proinde interim novitatem faciendo, neque fieri permitendo, occaxione contentorum in dicta supplicatione, et, si qua forsan facta (b) est, eam revoces et revocari facias. Data Mediolani, iiii aprilis 1453.


(a) Così A.
(b) Segue esset depennato.