Registro n. 11 precedente | 118 di 1770 | successivo

118. Francesco Sforza a Giovanni Francesco de Magno 1452 aprile 5 Milano

Francesco Sforza chiede a Giovanni Francesco de Magno di chiamare Manfredino e di decidere su quanto si contiene nella supplica della comunità di Fregarolo.

Domino Iohanni Francisco de Magno.
Dilecte noster, habuimus impresentiarum, nomine comunitatis nostre Fregaroli, (a) suplicationem quam videbitis presentibus annexam; eius autem inspecta continentia et ut res pro qua agitur maturius terminetur, committimus vobis et volumus quatenus, vocato ad vos nominato in ea Manfredino, super contentis in supplicatione ius ministretis summatim et expeditius et rem eandem quam celerrius fieri poterit tolatis et decidatis, ulloque absque litigio, in modum quod neutri partium iusti gravaminis subministret ocasio quemadmodum de vobis speramus. Data Mediolani, die v aprilis MCCCCLII.


(a) Segue suplicantium depennato.