Registro n. 11 precedente | 1198 di 1770 | successivo

1198. Francesco Sforza al capitano del divieto dell'Oltrepo pavese 1453 aprile 3 Milano

Francesco Sforza comanda al capitano del divieto dell'Oltrepo pavese di far avere con rapida procedura, tenuto conto della miseria del ricorrente Pietro de Pozolo, abitante a Castel de Cruyno nel Pavese, il credito d'affitto che vanta dal citato Antonio Buzo.

Capitaneo nostro devetus ultra Padum in Papiensi.
Ne Petrus de Pozolo, habitatore Castri de Cruyno territorii Papiensis, circa consecutionem huiusmodi asserti sui crediti, de quo inclusa facit supplicatio mentionem, per litigia et frustatorias dillationes distrahatur ad que, ob eius inopiam minime habilie dicitur, idcircho mandamus tibi et committimus quatenus, constito de vero supplicantis credito, per iustitiam maxime, ut asseritur, compellas nominatum in ea Antonium Buzum ad supplicanti integre satisfaciendum pro toto eo quod habere debite debuerit dicta ex causa ficti, et premissa expedias summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate attenta, ac quanto citius fieri poterit. (a) Mediolani, iii aprilis 1453.


(a) ac quanto citius fieri poterit in interlinea.