Registro n. 11 precedente | 1234 di 1770 | successivo

1234. Francesco Sforza a Donnono 1453 aprile 10 Milano

Francesco Sforza comanda a Donnono, vicario del capitano di giustizia, che nuovamente si accerti di quanto esposto dal minorenne Gianpietro de Galaziis, e provveda che per spese processuali non ne scapitino i suoi beni e induca coloro che li tengono a restituirli a lui o al suo tutore e curi che non vadano alla malora.

Donnono, vicario capitanei nostri iusticie.
Cum informatus esse videamini de his, que inclusa supplicatio Iohannispetri de Galaziis minoris commemorat, ea de re, attentis in ea narratis et precipue, ne ob litigiorum sumptibus, bonis suis idem minor carere veniat, quod inhumanum esset, committimus vobis et volumus quatenus, visis expositis et de eis iterato sumpta condigna summarie informatione, et ullo absque litigio, provideatis opportune quod quicunque tenentes et occupantes bona sive de bonis ipsius minoris indebite ea sibi sive eius tutori libere et cum integritate restituant et relaxent, et demum taliter provideatis et agatis quod minoris ipsius bona et res in sinistrum nequaquam valeant pertransire. Data Mediolani, x aprilis MCCCCLIII.