Registro n. 11 precedente | 1250 di 1770 | successivo

1250. Francesco Sforza al podestà del Seprio 1453 aprile 11 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà del Seprio di indurre Bertolino Carcano a prontamente pagare a Francesco e Guido, fratelli Visconti, quanto loro è dovuto in base al documento cui accenna la supplica.

Potestati nostro Seprii.
Supplicarunt nobis spectabiles affini nostri dilectissimi domini Franciscus et Guido, fratres de Vicecommitibus, in forma presentibus annexa, cuius attento tenore mandamus tibi et volumus quatenus, constito summarie, ac ullo penitus absque litigio, de vero exponentium credito, compellas nominatum ibidem Bertolinum de Carchano omnibus iuris remediis et iuxta dispositionem instrumenti, de quo in ea exprimitur, ad supplicantibus integram reddendum solutionem totius eius quod ab eo debite habere debuerint, ita quod, ulla absque temporis dillatione, suum omnino reportet debitum, nec ulteriorem sentiamus querimoniam. Data Mediolani, ut supra.