Registro n. 11 precedente | 129 di 1770 | successivo

129. Francesco Sforza al capitano della Martesana 1452 aprile 17 Milano

Francesco Sforza scrive al capitano della Martesana, che presa visione della supplica del provisionato ducale Pietro Barella, incapace di ottenere soddisfazione del suo debito che Antonio Gruveri, abitante a Usmate, pieve di Vimercate, gli deve, intervenga e con procedura rapida faccia avere al richiedente quanto di diritto gli spetta.

[ 51v] Capitaneo Martesane.
Dilecte noster, conqueritur Petrus Barella, provisionatus noster, quod eius satisfationem consequi non potest ab Antonio de Gruveriis, habitatore Usmate plebis Victimercati, cuius creditorem esse asserit de libris quinquaginta una et soldis quatuor imperialium, prout publico asserit instrumento constare, quemadmodum ex inspectione hiis inserte suplicationis clarius inteligere poteritis. Cum igitur is noster provisionatus litigiis intendere non valeat, scribimus vobis et volumus quatenus, vocato dicto Antonio, si vobis constiterit de vero dicti Petri, provisionati nostri, credito prefatum Antonium omnibus iuris remediis cogatis et compellatis ad eidem nostro provisionato integre satisfatiendum de omni et eo toto de quo verus apparuerit creditor et in talem modum quod obinde ulterius ad nos digna cum querimonia accedere non habeat, summarium et expeditissimum ius sibi ministrando, ullo absque litigio, facti veritate atenta. Data Mediolani, die xvii aprilis MCCCCLsecundo.