Registro n. 11 precedente | 1326 di 1770 | successivo

1326. Francesco Sforza a Raimondo Marliani 1453 aprile 17 Milano

Francesco Sforza, non intendendo che il piacentino Bartolomeo de Lecacorvis abbia a rimetterci danari e affanni per una cosa da nulla, sentite le parti, affida, di comune loro accordo, a Raimondo Marliani dei giurisperiti di Milano il caso perché faccia eseguire, entro otto giorni, le sentenze o una di loro.

Domino (a) Raymondo de Marlianis, ex iurisperitis Mediolani.
Ne Bartolomeus de Lecacorvis, civis noster Placentinus, minima pro re hic per litigia destrahatur cum expensis et variis incomodis consideratis in annexa eius supplicatione recitatis et auditis propterea partibus, committimus vobis, de earum voluntate, et volumus quathenus, partibus ipsis habitis, si constiterit sententias, de quibus in supplicatione mentio habetur sive alteram earum, exequtionem et exequi debite faciatis, atque iusticiam faciatis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo sine litigio, et intra dies octo continuos ad longius post harum receptionem. Mediolani, ut supra.


(a) Segue Sillano de Nigris depennato.