Registro n. 11 precedente | 1348 di 1770 | successivo

1348. Francesco Sforza al viceluogotenente di Piacenza 1453 aprile 19 Milano

Francesco Sforza comanda al viceluogotenente di Piacenza che faccia speditamente riavere al ricorrente Bonardo de Bonardis da Pavia quanto ha dato in pił del dovuto a Giacomino, non tollerando la buona fede che si intaschi due volte idem debitum.

Vicelocumtenenti Placentie.
A Bonardo de Bonardis de Papia introsertam habuimus supplicationem, cuius continentiam attendentes, quia bona fides non patitur ut idem debitum bis exigitur, mandamus vobis et volumus quathenus, de narratis in dicta supplicatione expedientem et veridicam habere procures informationem, et si constiterit vera esse exposita, tunc compellas per omna iuris remedia ac etiam per detentionem personalem, si expedierit, nominatum Iacopinum ad eidem supplicanti integre restituendum omne id quod ab eo ultra debitum suum Iacopinus ipse habuisse reperiatur, sic quod supplicantis indemnitate ab eo consulatur, premissis expediendo studeas et (a) expeditissime, ac ullo absque litigio, facti veritate attenta. Data Mediolani, ut supra.


(a) Segue expeditisse depennato.