Registro n. 11 precedente | 135 di 1770 | successivo

135. Francesco Sforza al Giudice dei malefici 1452 aprile 17 Milano

Francesco Sforza ordina al Giudice dei malefici che, bene informato del contenuto della supplica di Pietro Schirili e di Bertolino da Opera, ammetta a nuove prove e difese i summenzionati, incurante del bando di cui nella supplica. Qualora vi fossero elementi giuridici in contrario lo si avvisi.

Iudici maleficiorum Mediolani.
Dilecte noster, fuit nobis exibita parte Petri Schirilis et Bertolini de Operi, presentibus inserta petitio, cuius seriem atendentes et ne alterius defectu supplicantes indebitam patiantur iactura(m) et indefensi condemnari veneant, quod ab honestate alienum videatur, mandamus igitur vobis et volumus quatenus, si habita de narratis informatione (a), compertum habueritis narata ibidem vera esse, eo casu supplicantis defensiones et probationes quascumque legitimas que provide voluerint denuo admitatis bano, de quo in supplicatione exprimitur, nequaquam atento; ubi vero aliud iuridicum obstaret de eo, velimus vestris redi certiores. Data Mediolani, die xvii aprilis MCCCCLII.


(a) infortione in A.