Registro n. 11 precedente | 1358 di 1770 | successivo

1358. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1453 aprile 19 Milano

Francesco Sforza ordina ai Maestri delle entrate straordinarie che, con procedura sommaria, risolvano, al massimo entro otto giorni, la vertenza che contrappone Bartolomeo Galarano a Stefano de Meregarii, obbligando la parte debitrice a dare all'altra quanto debite dare tenebitur.

[ 283r] Magistris intratarum nostrarum extraordinariarum.
Vertentem controversiam inter Bartolomeum Galaranum, parte una, et Stefanum de Meregariis, ex altera, de qua informatiores esse videmini, vobis committimus, volentes quod illam cognoscatis et examinetis summarie et ullo sine litigio ac intra dies octo continuos ad longius terminetis et sublevetis, prout iusticia fuit consonum, cogendo eam partium predictorum, (a) omnibus iuris remediis, ad satisfaciendum alteri, quam noveritis fore debitricem et pro omni et toto eo de quo debite dare tenebitur dicte alteri parti, sic quod obinde iustam non sentiamus ulteriorem queremoniam. Data Mediolani, xviiii aprilis MCCCCLIII.


(a) Segue ad longius depennato.